- UXANTUS
- UXANTUSvel is, Iusul. Galliae, in ora Britaniae minoris, 16. mill. pass. a Gobaeo promontor. in Occasum 52. a Corisopito in Circium, uti 55. a leona in Occasum. Parva est, circuitûs 8. mill. pass. cum castro et aliquot villis. Baudrand. Valesio Ouessant hodie, alias Heyssant vel Heissant, Angl. Usban dicitur, a promontor. Fagi cap du Fou non longe remota. Eius Britto meminisse videtur, Philipp. l.7.Et qui rostratis ratibus secat aquor Alanus,Piratas secum assumat, quibus utitur ipse,Quum Grenesim rebus iuvat exspoliare vel Ossam.Ubi Ossant legi mavult Valesius, nomine ab Uxanti deductô; nisi quis malit eam Osam Aimoini esse, quam de mir. S. Benedicti l. 2. c. 11. describit. Grenesis autem est Grenesey, Insul. Anglis subiecta, nec distans ab Uxanti, Osae tamen propior. Cum Uxanti vel Avanti quoque coniungitur apud Plin. Insul. Samnis, Melae, l. 3. c. 6. Sena, Osismicis adversa litoribus, Gallici Numinis, i. e. Mercurii oraculô insignis: quae hodie dicitur l'Isle de Sarn et illa infra Uxantim posita, Audieruae portui ad versa, Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.